Latin
1.85 to 1.86
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.85-86
Not analysed yet
Anno DCCCLXV. Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle� aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non� recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse. Loquente� per eos apostata spiritu, qui dixit: Ponam solium meum ad aquilonem et ero similis altissimo. Quibus iterum ipse papa in sinodo episcopali, si ita peregissent, ab omni aecclesia catholica excommunicandos esse indixit. �Regressi sunt ergo unde ierant, et veniente Gunthario Coloniam, ex ipso sacratissimo die caenae Domini omne� officium paschale contra fas peregit, et ob hanc� temeritatem iterum in eadem provintia ab omnibus episcopis Lotharii excommunicatus est. Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur. Consors vero illius nihil horum agere temptabatur. Sed tamen ambo Romam reversi sunt. Anno DCCCLXVI. Mense Ianuario eclipsis lunae� facta est, et sanctissimus episcopus Bremensis Ansger de hac luce migravit. Liudolfus comes a septentrione et in Italia Everwinus, gener Ludewici regis, magnifici viri, de hac luce subtracti sunt. Eodem tempore Hubertus clericus, de quo supra scribitur, cuius sororem Lotharius rex pridem repudiatam dimisit, a quinque� episcopis excommunicatus, a filiis Cuonradi, fratris� quondam Iuthit reginae, in bello occiditur. Eo anno� pagani reliquias Fresiae nimium vastaverunt. Et Ludewicus rex orientalis aestivo tempore conventum populi sortis suae habuit ad Franconoford, ibique interfuit Arsenius, auricularius Nicolai papae, ab eo cum epistolis directus ob statum catholicae fidei et defensionem Christianae religionis. Indeque proficiscens visitavit Lotharium regem, abstrahens inlicitam concubinam reginam elevatam, cuius rei consensu Guntharius et Thietgaudus, duo archiepiscopi, graviter ceciderunt; restituens ei legitimam uxorem prius ab eo nefanda occasione repudiatam, indeque Romam rediens. Eo tempore vir magnificus nomine Ernost, socer videlicet Karlomanni primogeniti Ludewici regis, de hac luce migravit. Moram autem faciente Gunthario veniendi in civitatem, successit in locum illius quidam tirannicus Hugo nomine, filius predicti comitis Cuonradi, qui non� ut pastor, sed ceu lupus rapax gregem Dei invasit et� idcirco annuente Domino celeriter inde deiectus est, occisis ab eo plurimis in eodem episcopatu. Et pagani� crudeliter Galliam vastaverunt. Acceptoque inde a� Karolo rege innumerabili censu, ad tempus reversi sunt alibi desolare aecclesiam Dei.