Latin
1.87 to 1.88
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.87-88
Not analysed yet
Anno DCCCLXVII. Duo presbiteri, qui se� monachico habitu in Saxonia, quamvis inperiti, nimiae� sanctitatis viros sub obtentu religionis simulabant, ita ut� episcopis et presbiteris omnibus eiusdem provintiae sanctiores se esse prefigurabant. Nam solitariam vitam in hipocrisi primum duxere simul. Sed postea, mediante inter illos spiritu discordiae, separati sunt ab invicem, et tamen remota querentes habitacula semper iactitabant etiam se visiones angelicas vidisse et signa fecisse. Et confluebat ad eos multitudo magna gentis huius, tam divitum quam etiam ceterorum, diversa munera deferentes. Quorum confessiones suscipientes nova iudicia pretulerunt. Quorum� hypocrisin inspector secretorum Dominus de caelo prospexit et manifestavit consilia cordium illorum, ita ut qui prior eorum videbatur nimia infestatione diaboli� correptus est. Alter vero, aestivo tempore convocato� Liudberto archiepiscopo Magontiae cum caeteris coepiscopis, canonice victus et prostratus ac de gradu depositus est. His ita gestis allata sunt pignora sancti Magni� martyris in Saxoniam, a Nicolao papa venerabili episcopo Liudberto directa. Eodem tempore Guntharius,� quondam Agrippinensis archiepiscopus, iterum Roma� reversus est, communione tantum vulgari ei concessa, sed omni officio episcopali interdicto. Ipse tamen cum magna elatione, clangentibus signis, occurrenti clero cum ewangeliis et turribulis, aecclesias adiit. Eo anno ingens bellum inter Gallos et paganos geritur in Gallia, et cecidit ex utraque parte innumerabilis multitudo. Ibique Ruodbertus, vir valde strenuus, ortus de Frantia, dux Karoli, interfectus est. Anno DCCCLXVIII. Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis. Directis a� Nicolao summo pontifice et universali papa urbis Romae viris apostolicis, receperunt sermonem domini nostri Iesu Christi et baptizati sunt. Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi� specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster. De cetero diebus ieiuniorum Septembrium circuli duo magni apparuerunt in caelo, similes aspectui iris. Quorum maior ab aquilone primum formosior, sed postea, plenitudinem suam australi quasi tribueret, desipuit. Minor vero, solem sibi medium circumcingens, in extrema parte alterius omni decore resplenduit. Ante horam namque terciam oriundi et usque ad nonam perdurantes evanuerunt. Eodem� tempore in Saxonia ignis in aere sagittae celeritate ferri visus est, grossitudine ligni foenarii et sicut massa ferri in conflatorio scintillas emittens, et subito coram oculis plurimorum velut in fumum picis redactus est. Sed horum significationem solius Domini nosse est. Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium� triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit. Eo tempore Liudbertus episcopus Saxoniae, ortus de . . . ,distributione graduum et inpositione crismali parrochiam Guntarii ab orientali parte procuravit. Eodem anno� Nicolaus summus pontifex et ahtleta Christi de hac luce migravit ad Dominum. Pagani quoque iterum Hiberniam atque Fresiam crudeliter vastaverunt.