Latin
1
Anonymus, Alia Regula Monachorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus (Deut. vi); deinde proximus (Matth. xviii): quia ista praecepta principaliter nobis sunt data. Qualiter autem oporteat nos orare vel psallere, describimus: la eat, in matutinis dicantur psalmi iii, lxii, vi et lxxxviii, cum debilis antiphonis, versibus et responsoriis. Ad primam et tertiam dicantur sui psalmi, antiphonae duae, lectiones duae. Simili modo ad sextam et nonam dicantur sui psalmi, cum debitis responsoriis et antiphonis. Hoc idem in vesperis et compleiorio servetur. Ad lucernarium autem psalmus unus, responsorium unum, antiphonae tres, lectiones tres. Et tempore opportuno post lucernarium, omnibus si dentibus legantur lectiones. Nocturnae autem orationes meme Novembri, Decembri, Januario et Februario, antiphonae duodecim, psalmi sex, lectiones tres; Martio, Aprili, Septembri, Octobri, amiphonae decem, psalmi quinque, lectiones tres; Maio, Junio, Julio el Augusto, antiphonae octo, psalmi quatuor, lectiones duae.