Latin
2
Anonymus, Alia Regula Monachorum 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Operentur a mane usque ad sextam, et a sexta usque ad nonam vacent lectioni; et ad nonam reddent codices. Et postquam refecerint, sive in horto, ubicunque necesse fuerit, faciant opus usque ad horam lucernarii. Nemo sibi aliquid vindicet proprium, sive io vestimento, sive in quacunque re: apostolica enim vita optamus vivere (Act. ii et iv). Nemo cum murmure aliquid faciat, ut non simili judicio murmuratorum pereat. Fideliter obedient: patrem suum post Deum honorent; praeposito suo deferant, sicut decet sanctos. Sedentes ad mensam taceant, audientes lectionem; si autem aliquid opus fuerit, praepositus eorum sollicitus sit. Sabbato et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant.