Latin
2
Anonymus, Collectio Secunda 2
Unproofread scanNot analysed yet
Et post aliquanta in eodem. Hoc retinete, inquit, quoniam praetermittentes dicere: Credimus in Deum Verbum Filium ejus unigenitum; dixerunt: Credimus in unum Dominum Jesum Christum consubstantivum Patri, Deum verum de Deo vero, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et nostram salutem descendit, atque incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Nusquam dixerunt, natus est. Cur, putamus? Ut nun duas nativitates introducerent Deitatis.