Latin
3
Anonymus, Collectio Secunda 3
Unproofread scanNot analysed yet
Item in eodem post aliquanta. Volens liquido demonstrare, quod cum Filii nomen ponitur, non omnimodo verbum illud significet, quod Deus est, sed tamquam commune nomen introducatur. Sic enim Scriptura dicit: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. iv, 4). Hic quidem duas demonstrat naturas; quod autem tantum circa hominem contigit, narrat: exige certe a contentioso quis sub lege sit factus, Verbum Deus? nequaquam.