Latin
4
Anonymus, Collectio Secunda 4
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex codice altero, in quaternione primo, cujus initium tale est: Adhuc vobis mulla habeo dicere. Et post aliquanta. Illic Unigeniti glorificatio aliquando quidem Patri deputatur, sicut est illud: Pater est meus, qui me glorificat (Joan, viii, 54); aliquando vero Spiritui deputatur; ait enim: Spiritus veritatis qui me glorificabit (Joan. xvi, 13); nonnumquam vero Christi potentiae assignatur, sicut scriptum est: Exeuntes proedicabant Verbum ubique Domino cooperante, et Verbum confirmante, consequentibus eos signis