Latin
6
Anonymus, Collectio Secunda 6
Unproofread scanNot analysed yet
Et subjungit: Non angelos, inquit, apprehendit, sed semen Abrahoe (Heb. ii, 16). Numquid semen Abrahae est Deitas? Audite consequentem etiam vocem: Unde debuit per omnia fratribus similis fieri (Ibid. ,17). Numquid Deitati? Quos enim Deus Verbum habere potuit fratres similes sui? Respice etiam quod his dictis adjungitur: Ut misericors fieret et fidetis pontifex ad Deum, in eo enim in quo passus est et ipse tentatus, potest et his qui tentantur auxilium ferre (Ibid. ,18). Qui igitur passus est, ille est pontifex misericors; passibile autem templum est, non hic qui ejus vivificator est, Deus. Semen Abrahae is est, qui heri est, et hodie (Heb. xiii, 8), secundum Pauli apostoli vocem; non ille qui dixit: Antequam Abraham esset, ego sum (Joan. viii, 58). Similis hic fratribus per omnia, qui humanae animae corporisque suscepit fraternitatem (Hebr. ii, 17), non ille qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. xiv, 9).