Latin
7
Anonymus, Collectio Secunda 7
Unproofread scanNot analysed yet
Item in quaternione decimo nono, cum velut adversus Arium diceret. Et isti quidem, tametsi majore paterna Deitate Verbum Deum minorem delirent, non tamen novellum fatentur. Hi autem eum etiam beatae Mariae secundum et posteriorem esse pronuntiant, et temporalem matrem opifice majorem Divinitate consignant; quinimmo nec matrem Christi esse concedunt; si enim non hominis natura, sed Deus Verbum erat quem illa pariebat; quae peperit, nequaquam ejus mater qui natus est invenitur. Quomodo enim fiet ejus aliqua mater qui a natura genitricis est alienus? Quod si vera mater ab iis appellatur, homo ergo qui editus non Divinitatis natura, est siquidem proprium omnis est matris consubstantivum sibimet parere. Ergo non erit mater, quae consubstantivum sibi minime peperit; quae mater quia ab his dicitur, eum qui secundum substantiam fuit [B. sui esset] similis, genuit. Quis autem secundum substantiam ejus erit similis? Is sine dubio qui Spiritus sancti opificio exstitit. Quod enim in ea natum est, inquit Scriptura, de Spiritu sancto est, cum quo indesinenter erat Verbum Deus [Buluz. om. Verbum Deus). Verbum Deus non est natus ex Maria, sed in illo qui ex ea natus manens. Non ex Virgine initium habens, sed illi qui crescendo per meases paulatim compositus in utero Virginis est inseparabiliter omni tempore sociatus. Aliud est autem dicere: Ille qui natus est commanet; et aliud, illum qui nato commanet, hunc esse qui, ut nasceretur, mensium ei opus fuisset curriculo.