Latin
2.1.12 to 2.1.26
Anonymus, De Computo Paschali 2.1.12-26
Unproofread scanNot analysed yet
partiris sexagesimam habes bessicilicus, duae salae de scripulu, triensem, uncias silicus; hoc super centum tres dies addes, faciunt tibi dies centum quattuor, bessilicos, duo selae de scripulo, triens, semuncia, sicilicus; partiris trigesimum invenies tres insuper, ct decus quattus, bessilicus, duo selae, de scripulu, trien semuncia, si. cilicus, et habes quartam decimam primi mensis, et quod excurrit pridie idus Apriles, qui est primus paschae sacratissimus dies. Sed ut ipsius lunae quartae decimae feriam quartam profectionis filiorum Isdrael ex Ægypto invenire possis, adverte; vicessimus enim et quinlus circulus in fine secundi laterculi de Ægypto filii Isdrael exeuntibus invenitur esse conclusus, sicut per legis storiam annorum indicat sextus vicies quinque. Si ergo octoges quattus fiunt pascae duo milia centum, et invicesimo et sexto circulo in capite complentur anni duomilia centum bismilies; itaque centies trecenti sexagies quinque quadran, faciunt libi dierum seplingenta sexaginta septem milia viginti quinque. In his partiris septimam et habes centum nove milia quingenli septaes, quattus super et septus. Incipe numerare a feria prima quae fuit ipsis Kalendis Januariis primo anno paschae in. Egypto immolato ab asse primo in septem assibus, et invenies pridie Kalendas Januarias feriam septimam; ipsis quoque Kalendis Januaris feriam primam; ex quarum utique Kalendarum diem in pridie idus Apriles computas, et invenies diescentum duos. In his partiris septimam, et habes dccus quattus super et quattus; baec est feria quarlaquartaedecimae lunae primi mensis anni primi, ut diximus, in capite circuli secundi, in quo invenimus pascha sacratissimum tunc a patribus in. Egypto immolatum. Sed cum hos circulos in ordine adtentus fueris adsecutus intra columnas dies paschae veridicos invenies adnotatos, et illos' qui foris sunt pro certo falsissimo super cilium columnarum encauto conscribtos sine dubio in errore fuisse defixos.