Latin
2.1.27 to 2.1.29
Anonymus, De Computo Paschali 2.1.27-29
Unproofread scanNot analysed yet
Videtis igitur, carissimi, quod unicuique nostrum nihil denegat Omnipotens Deus: Sed quis quanta de ipso praesumserit fideliter cupienti ut voluerit dilargitur? Ita enim hæc sacramenta manifestari praecepit, ut a passionc Dominica in quadringentesimo et vigesimo anno regis Geiserici decimo anno diem inveniremus, in quo Dominus cum suis discipulis pascha sacratissimum mandueavit; in eodem quoque complerentur anni duo milia centum decem, ab agno scilicet illo anniculo sine vitio in Ægypto immolato, sicut a secundi circuli capite ostenduntur in ordine titulati.