Latin
EXPLANATIO PRAiVIA
Anonymus, De decem Dei nominibus capitulum praefatio.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non diffiteor summam percipere nic animi voluptatem ex ultiura hac parte Colbert ini codicis Graeci, qui viam nobis aperuit ad consequendam perfectam intelligentiam epistolae sancti Hieronymi ad Marcellam, cujus verba, etiamsi perse manifestissima, diverse lumen a diversis interpretari potuissem; in eo loco maxime, ubi ait nomen Dei tetragrammaton propter similitudinem elementorum, cum in libris Graecis reperiretur, Pipi a quibusdam legi consuevisse. Quis enim certo noverat in quibus libris nomen illud nW ineffabile reperiebatur? an in divinarum Scripturarum contextu? an in Graecorum scriptorum Commentariis? an denique in utrisque legi consuevisset? Scimus equidem nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque ad aetatem etiam ipsius Hieronymi, antiquis expressum sii iteris, id est Samaritanis, fuisse inventum, ut idem sanctus Doctor testatum reliquit in Prologo maximo Scripturarum, seu Praefatione in libros Regum. Quae proculdubio Samaritana, sive vetera illa Hebraeorum elementa, figuris et apicibus distincta' ab hodiernis, in quibusdam tantummodo Graecis Bibliorum voluminibus lecta et exarata, non in aliis libris expressa credere par est Hinc facilis erat conjectura fundamentumque sufficiens, ut de rflTP* quod Pipi legebant, idipsum sentiremus; in his nempe exemplaribus solummodo scriptum esse, quae Biblia sacra nuncupantur. Sed e ms. codice Graeco Colbertino, licet corruptissimo, perspicue didicimus nomen Dei tetragrammaton in Commentariis Graecorum scriptum fuisse litteris Hebraicis, et propter similitudinem qualuor horum elementorum ΓΠΓΡ, cum Graecis characteribus ΠIΠΙ, a quibusdam Pipi solitum legi. Depravatum prorsus ros. dixi exemplar Graecum, quia scriptorum imperitia nonnulla e nominibus Dei, ac praecipue nomen Dei tetragrammaton corruptissime in eo leguntur. Quae ut manifestiora fiant, ad hujusmodi corruptelarum declarationem ordine procedamus.