Latin
EXPLANATIO PRAiVIA
Anonymus, De decem Dei nominibus capitulum praefatio.2
Unproofread scanNot analysed yet
Primus amanuensis, sive scriptoris lapsus, si tamen lapsus, apparet In recitata Legis, hoc est, Exodi sententia cap. xxviii, 36 et 37, ubi scriptum legimus de nomine Dei tetragrammato: Kxt ποιήσεις πέταλον χρυσουν καθαρόν, κα\ έχτυπώσεις έν αύτψ έκτΟπωμα σφραγίδας, άγίασμα Κυρίου, id est; Et facies laminam auream puram, et formabis in ea formationem sigilli, sanctificatio Domini. Omissa namque sunt hujus testimonii aliquot verba, ut vides ex contentione ejusdem cum Colbertino manuscript, in quo etiam pro άγίασμα Κυρίου, scriptum legitur άγίασμα Κυρίψ, et quidem aequaliter, aut melius: nam in Hebraeo est nVpS UHp, quod alii legunt Codes Laihova, alii. Codes Ladonai, et interpretatur, sanctitas Domini, sive juxta Hieronymum, sanctum Domino.