Latin
EXPLANATIO PRAiVIA
Anonymus, De decem Dei nominibus capitulum praefatio.3
Unproofread scanNot analysed yet
Post verba jam dicta άγίασμα Κυρίψ, immediate scriptum erat in libris Graicis nomen ΓΠΓΡ, lectitatumque Γαω. Quod minime intelligens is qui descripsit codicem Colbertinum, suspicatus est nomen esse Graecum, ac legendum τευαρτ. Id autem quantumvis depravate scripserit, supersunt adhuc littrae Graecae in ms. cum peculiari forma, quae multum accedit ad nVT Hebraeum, cujus lectio usitatior fuit Γαω, in codice ms. satis elucens. Prima itaque syllaba vocabuli tetarton, ipsum fuit Hebraeum π he; forma sequentis τ indicat vau; deinde α conjunctum cum p, formam repraesentat secundi Π, sive primi, si a dextra ad sinistram legamus more Hebraeorum, τ denique ultimum locum tenet iod; e quibus elementis conjunctim exaratis exsurgit nomen saepius memoratum, ac semper adorandum mnv quod Graeci doctiores legebam Γαω, alii autem linguae prorsus Hebraicae imperiti ac rudes ΠΙΠΪ, quasi Graecum esset, legere consueverant, cum illud in Greets libris reperirent.