Latin
Fragmentum
Anonymus, Eutherius Thyanensis 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus, inquit, in tertium coelum conscendens, et ineffabiles in coelo [Baluz. paradiso] sermones audiens, nihil tale protulit, forsitan istis expositionem sublimissimam relinquens. Hic enim non dixit: Passus est impassibiliter, sed: Didicit ex his quae passus est subjectionem (Heb. v, 8); et: Tentatus per omnia iuxta similitudinem absque peccato (Heb. iv, 15); atque ita procul abstulit talium deliramenta verborum. Qui enim per omnia lentatus est juxta similitudinem, si passus est, passibiliter [Baluz. impassibiliter] passus est, ut per omnia similitudo servetur, aut certe alii monstrentur impassibiliter passi, ut custodiatur eorum similitudo quam gessit.