Latin
Fragmentum
Anonymus, Eutherius Thyanensis 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque aut Salvatorem passum veraciter confitendum est, aut alios quosque [Baluz. quoque] credendum impassibiliter passos, ad quorum tentatus similitudinem Dominus praedicatur. Quae autem patientiae erit ostensio, si passus est impassibiliter? Quomodo praedicabitur patientia Christi, si dolorem patiendo non sensit? Quomodo etiam monstrabitur ineffabilis et incomparabilis erga homines dilectio Christi, si passio ejus sine dolore peracta est? Quis non diligat [Baluz. eligat] pati, non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis, si pati impassibiliter liceat?