Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 1
Unproofread scanNot analysed yet
Age, fili, ut oportet, age ut decet, age ut dignum est. Propone tibi ut non pecces, ut culpas tuas non reileres, post lapsum denuo ne delinquas; bona et mala prouteveniunttolera; quaecunque eveniuntmente libera sustine; patientiæ et mansuetudini ante omnia operam des; irrisionem despiciendo supera; sagittas contumeliæ patientiæ clypeo frange; praepara contra omnem aspectum clypeum patientiæ; contra linguae gladium tolerantiæ praebe scutum, tacendo siquidem melius vinces (Vide Isidoriana, cap. 82). i. Disce a Christo modestiam, disce et moderantiam tolerantiamque Christi attende, et non dolebis injurias. Maxima est virtus, si non laedis a quo læsus fueris, vel clsi læsus permittis. Maxima est virtus, si cuicunque nocere potuisti parcis; quando enim cruciaris propterea, peccata tua præcingunt te; quando minaris, mala tua iter faciunt; quidquid tibi adversi evenit, propter peccata tua tibi evenit. Consideratione igitur justitiæ dolorem tempera; melius dolorem portabis, si pro quibus tibi eveniunt intendas.