Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur tibi derogatur, ora; cum maledicitur, tunc benedic; maledictioni benedictionem oppo. ne, et irascentem patientia delinire stude; blandimento iracundiam fervescentem dispelle; nequitiam bonitate verbi vince; malitiam benignitate, inimicos omnes modestia placa, aliorum mala tua bonitate supera. Tranquilla mente illatas contumelias perde, aperi tranquillo corde dolores; vulnus in imo corde, quamvis grave sit, apertum evaporat, valde autem comedit animum inclusum. Quanto enim magis te- Sis, tanto magis auges; aperi igitur grato animo, et non te excruciet.