Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 10
Unproofread scanNot analysed yet
Particulatim crescunt vitia, et dum parva non cavemus, in magnis prolabimur; minora itaque devita, et ad majora non devenies. Ea quæ loqueris gravitate atque doctrina existant culta, sitque sermo tuus irreprehensibilis, ad exspectationem audientium utilis; stude loqui omnino quodlibet secundum quod oportet; discerne quid loquaris, quid taceas. Intende, et loquere, et loquendo peritus esto. Mullum autem delibera quod loqui vis, ne revocare non possis quod dixeris; fuge casus linguæ, nec pateat injuria jaculis os tuum. Cum amico semper habeto silentium, vide opportunitatem loquendi, et proferendi sermonem, et expendendi. Maneat in ore tuo mensura, in sermone tuo sit statera, abscinde et a lingua tua vitium detrahendi, et de alieno malo os tuum non coinquines; quod in alio detrahis, hoc in te potius pertimesce. ii. Quod inter se loquuntur nomines, hOC nunquam scire desideres, nec quaeras aliquem qui dicat tibi; omitte causam quae ad animam tuam non pertinet, nec oblitus morum tuorum alienos perscruteris; tanto animo corrige vitia tua, quanto studio prospexeris aliena.