Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 12
Unproofread scanNot analysed yet
Omne genus mendacii summopere fuge; non studium loquacium fratrum, nec qualibet fallacia vitam alicujus defendas; nullum mendacium justum, quod a veritate discordat, in quo etiam prohibetur duplex juramentum, assiduitas enim perjurii assuetudinem facit. F'ac bonum quod spopondisti, non in verba facilis, sed etiam factis et operibus difficilis: sine consideratione unquam nil facias, vel praesumas; quando poteris facere, non pollicearis facere. Multum Deo reus eris, si non reddideris quod voves; in malis autem promissis rescinde fidem. Non est promissio quae dolore adimpletur.