Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 14
Unproofread scanNot analysed yet
incipientem diu delibera sententiam, et quod vis diu agere, diu exquire, proba, et age; nil enim in agendo præcipiti consilio, sed mora melius est. In rebus autem bonis tarditas removeatur; in bonis enim dilatio nocet, et. quod expeditdifferre impedit. In bonis absit remissa segnities, absit negligentia, carnis vitia cito captant inertes; per torporem enim vires et ingenium defluunt, et desidia natura corrumpilur; hebetudo scientiae lumen exstinguit, solertia autem meliorem reddit; ardentius fit ingenium subjuncto studio, et tardiora ingenia studiis acuuntur. Torporem naturae industria excitat, spiritus tarditatem assiduitas acuit. Expergiscentia perticit spiritum, expergiscentia plus scitur, saepe namque consuetudinem superat, sæpe ex consuetudine naturas est effectus; assiduitas enim mores facit, jugis usus in naturam se vertit, quod cum difficultate per usum sine difficultate perficies.