Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 15
Unproofread scanNot analysed yet
Disce quod nescis, ne doctor inutilis inveniaris; bonum autem quod didiceris duce; sapientiam cum caeteris impertieris, tibi hanc auges, sapientia exinde longior fit; retinendo minor est, et dum plus confertur, abuudat. Verba tua cum præcedunt opus, quae ore promis, quæ ore promittis, opere adimple; quæ verbis doces, exsecutione exhibe ct ostende. Esto non solum magister, sed imitator virtutum. Si doces, et facis, tunc gloriosus eris. Non enim satis est laudarc quod dixeris, nisi dictis facta commiseas, In doctrina tui ipsius ap numana te laude tempora; sic instrue alios, ut teipsum custodias, sic doce, ut humilitatis gratiam non amittas.