Latin
Norma Vivendi
Anonymus, NORMA VIVENDI (Appendix XV) 16
Unproofread scanNot analysed yet
Cave, ne, dum alius docendo erigis, ipse laudis appetitione derogeris. Cum autem instruis eos, obscuritate noli uti, sed ita dic ut intelligaris, ne loquendo simplicibus displiceas, ne prudentes offendas; juxta spiritum audientium erit sermo doctorum. Secundum mores incipienda est doctrina; juxta vulnus adhibenda sunt remedia, variæ enim voluntales diversam disciplinam desiderant. Unusquisque igitur secundum suam professionem est docendus. Inspicienda est utilitas personarum, et unumquemque taliter in erudiendo tracta. Committe omnibus secreta professionis tuæ, loquere aperte.