Latin
(Ex Bolland.)
Anonymus, Opuscula Omissa 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem venditionem ad dilectionem tuam, donationemque in monasterio earumdem puellarutn Dei ante fa tali, nostra postulas auctoritate roborari, sperans ut ecclesiasticorum alienatio praedio. rum non præsumatur in posterum, nostris interdicta decretis; probamus propositum tuum, et desidcrium in tantum fatemur esse laudabile, ut gaudeamus, vobis quoque eadem non licere. Sed non oportuit distrahi quod ecclesiae servituris de ecclesiæ substantia ratio suadebat prorsus emptione concedi: boni operis fructum decet esse gratuitum; exspectanda est recti studii merces potius quam petenda, ne per uti- Jitatem venditionis imminuatur remuneratio charitatis. Confirmamus tamen circa monasterium virginum a vobis vel venditum, vel donatum, et sub eadem via alienationem ecclesiasticorum prædiorum decretis præsentibus exhibemus, quod per sacerdotes omnes ad charitatis vestræ diœcesim pertinentes, sub vestra dispositione perferte: æquum est enim ut quæ salubriter ordinantur generaliter obediant. Deus te incolumem custodiat, frater charissime.