Latin
a De eo quod parochiis fuerit a Christiania collatum, quantum aut qualiter ab e…
Anonymus, Opuscula Omissa 4
Unproofread scanNot analysed yet
Licet omnia quae ecclesiastica regula præcepit observari, in multis canonibus contineantur inserta, nascuntur tamen causæ pro quibus necesse habent sacerdotes Domini, quod ad justitiam pertinet, secundum disciplinam ecclesiasticam ordinare. Et ideo quia CarpentoracLe convenientes hujusmodi ad nos querela pervenit, quod ea quæ a quibuscunque fidelibus parochiis conferuntur, ita ab aliquibus episcopis præsumantur, ut aut parum, aut prope nihil ecclesiis quibus collata fuerant, relinquatur: hoc nobis justum et rationabile visum est, ut si ecclesia civitalis ejus cui episcopus præest, ita est idonea ut Christo propitio nihil indigeat, quidquid parochiis fuerit derelictum, clericis qui ipsis parochiis deserviunt vel reparationibus ecclesiarum rationabiliter dispensetur. Si vero episcopum multas expensas, et minorem substantiam habere constiterit, parochiis quibus largior fuerit collata substantia, hoc tantum quod clericis vel sartis tectis rationabiliter sufficiat, reservetur: quod autem amplas fuerit, propter majores expensas episcopus ad se debeat revocare: ita tamen ut nihil de facultatula ipsa, vel de ministerio a, clerici loci ipsius licentiam habeant minuendi. c Hoc etiam placuit custodiri, ut sequenti anno in vico Vasensi octavo idus Novembres debeat concilium congregari.