Latin
11 to 12
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Juramentum aliud nemo proferat, nisi crede mihi, sicut in Evangelio legimus Dominum Samaritanae affirmasse: aut certe, aut sane. Si frater increpetur a priore qualibet de causa, aut ab alio quolibet, etiam minore, statim cum summa velocitate in faciem suam cadens veniam postulet: quia haec humilitas Deo exhibetur, non homini, et si ex corde fiat, indulgentiam promerebitur. Oportet autem ante omnia ut obedientes sibi invicem sint, et ipsa obedientia (si recto corde omnino Deo offertur), ipsa est quae ducit ad vitam: citius enim exauditur una oratio obedientis, quam decem mille contemnentis.