Latin
10
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
A calendis Octobris usque ad Pascha, tertia hora hoc faciant: a Pascha autem usque ad calend. Octobris, hoc hora sexta et nona fiat. Omni tempore, in ecclesia summum silentium teneatur, excepto hoc quod ad aures Dei pertinet: et nullus ex fratribus alium puro nomine aliquando audeat appellare, sed (sicut decet) seniores minores, suos fratres nominent, juniores vero seniores suos nonnos, quod est paternae reverentiae; abbas autem dominus et pater ab omnibus vocetur.