Latin
17
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 17
Unproofread scanNot analysed yet
Non vadant infra monasterium passim, ubicunque voluerint, nisi obedientia uniuscujusque exigat, vel licentiam impetraverint. Nullum opus, etiamsi bonum videatur, sine jussione agere praesumant, nihil dare aut accipere, sine jussu abbatis: nec habere proprium, nisi quod abbas dederit aut permiserit; non debet aliud unicuique in cibo, et potu, vel vestimento dari, quam Regula praecipit: qui autem plus habere desiderat, occasionem contra se occulti hostis nostri excitare non pertimescit.