Latin
18
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 18
Unproofread scanNot analysed yet
Nullas alteri aliquid praeteritum vel turpe peccatum improperet; si senior viderit juniorem delinquere, corripiat eum inter se et ipsum solum, semel, secundo et tertio de levioribus tantum culpis: quia a gravioribus, si contingat aliquid perpetrari, statim secundum Regulam emendetur: et qui alium vult castigare, leviter solidare studeat secundum qualitatem neglecti, quia saepe fractura membri deterius frangitur, quae incaute ligatur. Pro immundis vero cogitationibus, et nocivis vei ineptis locutionibus, semper ad confessionem recurratur: humiliter sibi invicem respondeant fratres.