Latin
7
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec, qui culpabilis est, veniam postulet, et secundum modum culpae, vindictam recipiat; et tam in claustro quam in quolibet conventu vel loco, veniam postulet frater, ante dominum abbatem, vel praepositum, aut decanum, aut quemlibet de senioribus: cum enim dixerit senior, Quae est causa? frater ille qui veniam postulat, respondeat, Mea culpa, domine; si vero aliud quidcunque dixerit, judicetur exinde culpabilis. Postea dicatur a domino abbate vel caeteris, a quibus obedientia est facienda, quidquid est necessarium, et utile fuerit in communi monasterii: frater qui veniam postulat pro culpa, quanto plus se humiliat, et culpabilem asserit, tanto misericordius et levius a priore judicetur, necesse est en… ut omnes negligentias nostras, vel cogitationum, vel linguae, vel operis, in praesenti vita per humilem confessionem et humilitatem semper judicemus, ut non post mortem nos reos faciant.