Latin
8
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
Surgentes a capitulo, atque ad opera exeuntes, simul omnes circumstantes dicant versum, Deus, in adjutorium, etc. Gloria Patri, et orationem dominicam, flectentes genua. Post orationem dominicam, dicat prior: Adjutorium nostrum in nomine Domini. Et respondentibus omnibus: Qui fecit caelum et terram, vadant omnes simul aut separatim ad opus injunctum sibi, custodientes silentium, decantent psalmos, aut Pater noster, bini aut singuli, juxta id quod congruum est, nihil aliud loquentes: nisi forte de ipsa arte necessarium fuerit dicere, quod dicatur caute.