Latin
4
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Sed si contigerit ut aliquis ex qualibet causa necessitatis a monasterio fuerit abstractus, ne vel mente concipiat secum aliquid ferre de bis omnibus quae in monasterio luerint; sive etiam quas secum aliquando attulerat; sive ea quae cum fratribus acquisierit, quia scriptum est: Vir mutabilis in lingua incidet in mala (Prov. xiii). Et iterum, ut nullum ………provocat: ne magis de- …quem aedificator monasterii judicetur; propter illud quod scriptum est: Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non congregat, dispergit (Matth. xii). Et quicunque provocatus ab aliquo de monasterio voluerit abscedere, aut redarguat provocantem, aut indicet abbati, cui utique de his quae in commune decrevimus nihil est subtrahendum, quia scriptum est: Pacifici sint tibi multi; sed unus ex mille sit tibi consiliarius (Eccli. vi)