Latin
5
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Jugiter haec quae scripta sunt cum summa diligentia observanda sunt ab abbate usque ad omnes fratres. Aut si quis ab aliquo doctrinam audierit, praeterquam in monasterio consecutus est ab eo cui se credidit, hanc aut non suscipiat, aut eam non subtrahat doctori, quia scriptum est: Omne quod manifestatur lux est (Ephes. v). Si enim bona fuerint, collaudanda sunt; si vero prava, reprobanda.