Latin
7
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Si vero, ut fieri solet, incursio repentina superveherit aut hostilitas, ut impossibile sit fratribus in unum fugam petere, propter insectationem inimicorum, et post modum Deo favente evaserint, et potuerint pervenire ubi abbatem esse cognoverint, velut filii ad patrem festinare debebunt. Nec ullo modo poterant separari, quos divina charitas sociavit: quia cautam est: Perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. iv)