Latin
8
Anonymus, Regula Consensoria Monachorum 8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Si quis autem, quod superius diximus, causa necessitatis detineat Id quod a monasterio secum portaverit, necesse habebit ubi abbas sues est illud perferre, quia non poterit proprie retinere quod per pactum ad omnes pertinet, et Deo utique est consecratum. Sed si cogitaverit de his aliquid retinere, contradictor Apostoli esse videtur, qui ait: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis (Rom. xiii).