Latin
10
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 10
Unproofread scanNot analysed yet
XI. In abstinentia ciborum unam regulam observari oportet ab omnibus fratribus, praeter senes, et infirmos, sive infantes; el una mensura sit in omnibus: id est, ab hora nona usque ad horam alteram a cibis temperandum est. Nec ante, sive post mensam, quae communiter ad coenam fratribus apponitur, aliquid ori indulgendum est, nisi infirmitas, sive differentia aetatis sive corporis, aliquid coegerit. Sed neque ad saturitatem edendum est. Caro et vinum, sive potus, in quo fit ebrietas, refutanda sunt monachis, nec suscipienda, quibus pro Christo crucifixus est mundus, et ipsi mundo. Et ferias monacho non esse super ternam, nisi modicum in adventu fratrum, tanquam Christi, lectior fuerit cibus gratia charitatis. Verumtamen abstinentia tegenda est, ne jactantiae vitio decidamus in lapsum: quod prae omnibus vitiis gravissimum est.