Latin
11
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 11
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Nihil quaerere debemus ex bis quae ad saeculum pertinent, praeter quotidianum panem nostrum, ot breve vestimentum, quo induamur. Haec ipsa sina sollicitudine a nobis requirantur; ne inveniamur aliquando de regno Dei non cogitare, et dicatur da nobis: Haec omnia gentes requirunt (Matth. vi). Ve- …tamen monachos semper oportet laborare, et sine sollicitudine vitam suam transigere: omnia quaecunque laboraverint, excepto, ut supra diximus, pane exiguo et vestimento, pauperibus distribuant· Cura pauperum semper facienda est, el omnia nostra cum charitate fiant; et sine charitate infructuosa sunt apud Deum opera nostra.