Latin
16
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 16
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Nihil possidendum tanquam proprium, et specialiter inter monachos; sed sint eis omnia communia. Qui autem dixerit: Meum est hoc, aut illud, peccavit coram Deo; nisi lautum per obreptionem sermonis, sed pro hoc ipso tamen veniam petat a Deo, et caveat de reliquo, el ne iterare audeat. Si quis ex hoc vitio existat insanabilis, expellendus est ab universis fratribus: quoniam vilium philargyriae grav ssimum est prae omnibus vitiis, et radix omnium malorum est philargyria (I Tim. vi).