Latin
17
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 17
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Si quis ex fratribus lugubriori lapsu, id est, fornicationis, ceciderit, ejiciendus est de congregatione fratrum, ct usque ad diem mortis, sive in al…a reg one, poeniteat. Sorores igitur raro videndae sunt, et frequenter loqui ad eas velle prohibemus; ne occasionem inveniamur dari infirmis. Beneficia tamen et munificentiam praestare illis ex toto corde praecipimus: quoniam sunt membra Christi, et matres Domini; el per virginem nos redemit Christus. Sed tamen per fidelissimos et probatissimos donaria mittenda sunt illis, ut evitetur occasio maledicti, gratia hominum pessimorum.