Latin
18
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 18
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Non quisquam congregationi fratrum praeesse permittendus, nisi qui obediendo didicerit ea quae aliis praecipi debeant: sed si forsan in Scripturis sanctis salis sufficienter instructus est, tamen si factorum gestis adhibent fidem, id. est, ea quae docet, opere compleverit, humilitatem ex charitate, patientiam et mansuetudinem ostendendo, et voluntatem senioris implendo, et omnia mandata Domini agendo.