Latin
3
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 3
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Si quis frater inventus fuerit inobediens abbati, sive oeconomo, sive alicui ex fratribus, mittendus est in carcerem, et poeniteat quantum judicaverit senior. Si autem post examinationem carceris reprobus invenitur, semel et bis, iterum atque iterum, abscindendus est ab omni fraternitatis corpore, secundum mandatum Domini dicentis: Expedit enim tibi ut pereat unum de membris tuis, quam totum corpus tuum eat in gehennam ignis (Matth. v): et quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. v).