Latin
4 to 5
Anonymus, Regula Monachorum Cujusdam Patris 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Non omnibus praesente abbate vel oeconomo obtemperandum, quia unus non occurrit ad omnes: sed tamen unusquisque fratri seniori obedire contendat, sicut Domino. Quidquid facit proximo suo, Domino facere non ambigat. VI. Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur. Poenitentiam agat secundum examen senioris. Si permittatur ei, satisfaciet: si autem hoc frequenter facit, ejiciendus est de monasterio.