Latin
14
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xiv. Haec sunt quae in monasterio constitute pro Dei an ore el timore convenit observare. Propter quodum unum estis pro timore Domini congregati, oportet ut in domo Domini unanimes habitetis, et sit vobis anima una, el cor unum in timore Domini pervigilans; nihilque habere vos proprium reputetis, sed sint vobis cuncta communia, quae vobis abbatis imperio dispensentur, non aequaliter omnibus, sed sicut ratio dispensationis, aui causa infirmitatis exegerit; unicuique tamen, secundum quod opus fuerit, tribuatur: sicut in Actibus apostolorum legimus: quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, sicut cuique opus erat (Act. iv). Qui enim aliqua habuerint in saeculo, quando expetere monasterium meruerint, libenter tradant omnibus profutura; studentes, ut cum dimiserim facultatem, ipsam simul concupiscendi exuant voluntatem: et cum dimittitur possessio, abjiciatur et passio. Qui autem non habuerunt, turpe est ni quaerant quae se non recolunt reliquisse. Et non ideo aestiment se felices, quia invenerunt in monasterio quod foris invenitire non poterant: nec superbiant, quod sociantur eis, ad quos ante accedere pro divitiarum ubertate, aut pro natalium splendore non poterant: sed sursum cor habeant, et quae sunt caduca vel cursu celeri peritura non quaerant. Ubi aulem divites humiliantur, pauperes non inflentur: ne incipiant monasteria utilia plus esse divitibus, quam egenis. Nam et illi qui locupletes videbantur in saeculo, fratres ad sanctam societatem ex paupertate venientes non fastidiose suscipiant: sed talium personarum societate et contubernio gratulentur. Nec ob hoc extollantur, si adjuvandas fraternitatis expensas quamcunque facultatum suarum particulam contulerint; et inde postmodum cadant, unde prius ascendere cupiebant. Quid prodest opes dispergere, et pauper fieri pauperibus erogando, si anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo in unanimitate perstantes honorate in vobis Deum, cujus templa effici meruistis. Imprimis diligamus Deum iota virtute animi, deinde proximum: ista enim nobis sunt praecepta specialiter data. Abbati post Deum impendatur honor, et reverentia reservetur: praeposito, sicut Dei servus decet, plena dilectio et concors obedientia commodetur.