Latin
15
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. In oratorio praeter orandi ei psallendi culfum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent; ul si aliquis praeter constitutas horas Domino supplicaturus ingreditur, votum suum occupatio aliena non tardet. Nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum. Carnem vestram mortificate per abstinentiam, domate jejuniis atque vigiliis; animam vero vestram nitore bonae conversationis abluite.