Latin
18
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xviii. Oculi vestri, si in quacunque parte porrecti, vultum incurrerint feminarum, animus tamen Deo deditus nulla concupiscentiae macula polluatur. Procedentes ergo, quia non prohibemini, nec valetis contemplationem effugere feminarum, appetere tamen et ab ipsis appeti velle crimen est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque concupiscentia incurritur feminarum: nec statuatis habere vos oculos pudicos, si geratis animos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Qui aulem in femina libidinis conscia convertit aspectum, non aestimet latere quod mens peccatis gravata concepit Sed fac certum esse quod lateat, ut a nullo prorsus homine videntur, quid dc illo faciei inspectore, quem secreta nou fallunt, quem occulta latere non possunt? Ille ergo vir saucius Deo timeat displicere, cui fidelem famulum se cupit ostendere: cogitet, ne animo suo feminas male placituras insinuet: metuat eum omnia videre, cui humanus actus nihil valet occulere. Illius ergo limor praesens jugiter habeatur, de quo scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. xvi). Quando ergo simul estis in ecclesia, aut in quocunque loco, ubi esse possint praesentes et feminae, singuli de omnibus curam gerentes vestram studiose pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, adbibita hujuscemodi sollicitudine, vos dignabitur custodire. Ei si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum quis adverterit, statim monete, ut dc proximo corrigatur. Nec se putet malevolum, quando hoc indicat; et ideo debet publicari qui ejusmodi est, ne in deterius crescat. Si vero admonitus emendare neglexerit, abbati est indicandum, ut ab ipso emendatoriam subeat disciplinam. Si autem nec sic emendaverit, quasi ovis morbida a vestra societate projiciatur, ne exemplo suo alios perdat, ita enim de cupiditatis vitio est inquirendam, ut cum boc vitio agnoscitur quis laborare, castigetur a plurimis, cum dilectione proximi et odio vitiorum.