Latin
17
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 17
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xvii. Non sit notabilis habitus vester, nec intendatis vestibus placere, sed moribus. Cum autem proceditis, simul incedite. Gum ad optatum locum, custodiente Domino, perveneritis, in unum fraternitas cuncta subsistat. In incessu, in statu, in omni corporis motu nihil indecens videatur, quod intendentis offendat aspectum; sed illis operam date, que vestrae conveniunt sanctitati.