Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Audistis, fratres charissimi, coelorum regnum decem virginibus, quae, acceptis lampadibus, sponso et sponsae exierunt obviam, comparatum. Audistis earumdem virginum alias quidem vitio fatuitatis inertes, alias vero prudentiae virtute solertes. Audistis fatuas, acceptis lampadibus, secum oleum non sumpsisse; prudentes vero secum et lampades, et in vasis oleum habuisse; sponsoque moras faciente diutinas, et fatuas et prudentes pariter obdormisse. Med a vero nocte de adventu sponsi clamore facto, omnes simul ad aptandas lampadas surrexisse; exstinctisque oleo deficiente lampadibus, virgines fatuas ad venditores olei a prudentibus destinatas; cisque proficiscentibus, quae paratae etant ad convivium nuptiale cum sponso pariter ingressas; fatuisque clauso ostio redeuntibus, vocesque supplices ut sibi janua aperiri deberet ingeminantibus, voce sponsi in haec eis verba protinus fuisse responsum: Amen dico vobis, nescio vos. Finitaque parabola, clausula est continuo admonitionis illata, dicente Domino: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.