Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Volo in auribus vestris, fratres mei, similitudinis hujus profunda mysteria, quanto absque obscuritatis caligine valeo, compendio brevitatis transcurrere, ut post in sanctae virginis Scholasticae laudibus, cujus hodie migrationem ad coelestia colimus, moras congruas licenter valeamus habere. Scitis, fratres dilectissimi, hanc esse fidei catholicae regulam, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres astruat esse personas, et ita unamquamque harum personarum singulatim Deum perfectum habeat, ut totae tres pariter non tres Deos, sed unum duntaxat Deum et corde ad salutem credi, et ore ad justitiam doceat confiteri. Igitur unitas deitatis trinitati personarum conjuncta numerum conficit quaternarium; completurque quinarius numerus cum credimus exinanitionem Verbi Dei qua semetipsum exinanisse legitur, formamque servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, seque ipsum humiliasse, obedientiam Patri exhibens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus sedet ad dexteram majestatis in excelsis, unde venturus est judicare vivos et mortuos.