Latin
Alberici Diaconi Sermo In Sanctam Scholasticam, Incipit Sermo
Anonymus, Sermo In Sanctam Scholaticam 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur orthodoxa et apostolica fides haec est, qua in personis tribus unitas creditur deitatis, et qua Verbum caro factum generis humani salutem creditur operatum per carnem, rectissime et convenientissime omnes qui hanc supputationis quinariae tenent fidem, numero quinario designantur. Virgines etiam vocantur aptissime, qui ab hac fidei integritate nullo dividi schismate, nulla potuerunt infectione haereseos violari. Sed quoniam haec fides in aliis, juxta Jacobum, dilectionis operibus vacans mortua est, in aliis, juxta Paulum, per dilectionem operari non cessat, in utrisque partibus quinquepertita fides numerum denarium consummavit. Quinque igitur prudentes virgines commodissime illi accipiuntur, in quibus fides numero designata quinario justitiae operibus per dilectionis affectum incessanter invigilat. In quibus vero haec ipsa fides operatur quidem fortassis quae pertinere ad justitiam videantur, sed ipsa opera magis ex adeptione alicujus temporalis quaestus, quam ex intentione prodeunt charitativi affectus, hi tales et virgines dicuntur, et quinque, propter intemeratam compunctione quinaria significatam fidem; et fituae tamen propter insipientem et ineptam operationis intentionem. Quod autem charitate et dilectione carentes, multa quae esse justitiae videatur valeant operari, et ex eis nullum penitus consequantur emolumentum salutis, Vas electionis liquidissime protestatur, cum scribit: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi protest.