Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.10
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Marii Mercatoris. Aliam quoque scripsit ad Andream Samosatenum episcopum, lectis sancti Cyrilli pontificis Alexandrini litteris a Beroa directis. Theodoreti ad Andream Samosatenum episcopum. Magnificus vir Aristolaus ab AEgypto magistrianum [Baluz. Magisterianum] cum litteris Cyrilli destinavit, quibus anathematizat Arium, Eunomium, Apollinarem, eosque qui Deitatem Christi passibilem dicunt, et qui confusionem atque permixtionem duarum asserunt naturarum; et super hoc quidem gavisi sumus, quamvis propositionem nostram ille diffugeret.